| Banca Dati 'Giulio Rospigliosi' | indice |
lettere
==== Roma - 16/07/1667 ====================================
fonte: PACINI 111-112
cfr. BORELLI ACP C 44, cc. CCCXIr-CCCXIIv:
Volendo Sua Beatitudine manifestare l'affetto distintis-
simo che verso di noi | nudriva, scrisse al nostro Capitolo
il seguente Breve, ingiungendoli ad esortare a nome suo, i
Concittadini a correre a gran passi pel sentiero della vir-
tù [...].
[a tergo]:
Dilectis Filijs Capitulo et Canonicis Pistoriensibus
CLEMENS PP. IX.
Dilecti filij salutem et Apostolicam beneditionem. Civi-
tas Pistoriensis, etsi priscis ab usque temporibus magis
bellicis decoribus, ac Nobilium Equitum virtute, quam pa-
cis, Togaeque studijs enituit, Literarum tamen praestantia,
et Christianae pietatis laudibus ac sanctitate nunquam pro-
fecto caruit. Ea ergo cum in humilitatis Nostrae Persona
Misericordiarum Patri Deo etiam Apostolatus et in terris
Vicariae Potestatis suae sublimi Dignitate perornare, ac
insignire hoc tempore placuerit, sane Vestrum est, Dilecti
Filij, Nobis auxilium de Sancto praecibus accuratis expo-
scere, ut imbecillitatem Nostram Virtute sua Altissimus
confirmare, et quod omnino rei Christianae praesentia tem-
pora flagitant, constantiae ac fortitudinis robore stabili-
re, pro ingenti Clementia sua, velit. In reliquo Concives
omnes Nostros hortare debetis ut se, filiosque suos pijs,
ac generosis operibus exercendis et Ecclesiasticis Literis
sedulo excolendis dignos in Terris honorum amplitudine, ac
demum in Coelis immarcescibili Corona perennis gloriae
praestent. Quod, ut Dives in Misericordia Dominus largia-
tur, Nos interim Vobis, et Universo Pistoriensi Populo Pa-
ternae Caritatis affectu, quod possumus amantiori, benedic-
tionem Apostolicam impertimur.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscato-
ris, Die XVI iulij MDCLXVII. Pontificatus Nostri Anno Pri-
mo.
F. Florentin.
|
Progetto |