Gugl. Tir. Hist. 8.12-15:

CAPUT XII. Dux et duo majores comites de noctu castra sua transferunt; per gyrum ante urbem eriguntur machinae.

Adveniente igitur die ad impugnandam urbem praefixa, ea nocte quae diem proximam praecedebat, [p. 0420D] dux et duo saepedicti majores comites, videntes quod ea pars civitatis, quam ipsi obsederant, a civibus esset machinis, armis et viris fortibus maxime communita, eoque fortius quo magis ex ea parte timendum arbitrabantur; et quod in ea parte die sequenti, ob loci munimen, non multum sperarent se posse proficere, mirabili providentia et stupendo labore machinas et castellum antequam connecterentur ad invicem membra, ad eam regionem, quae est inter portam S. Stephani, et turrem angularem, quae a septentrione super vallem Josaphat posita est, particulatim transtulerunt, castris etiam illuc delatis. Videbatur enim eis, et vere sic erat, quod quia ex illa parte civitas remanserat inobsessa, idcirco et a civibus minore diligentia servaretur; [p. 0421A] factumque est, ut translatae machinae, continuatis tota nocte vigiliis, ante solis exortum cum multo labore compactae sunt et congruis stationibus collocatae. Sed et castellum in ea parte, qua murus videbatur humilior, et deforis planior et commodior accessus, moenibus ita est applicatum, ut qui erant in turribus et qui in machina pene posse pugnare cominus viderentur: nec fuit sane labor modicus. Nam pene per dimidium milliare ab eo loco, in quo prius castra locaverant, praedicta transtulerant instrumenta, et ibidem ea antequam sol exoriretur, compactis ad invicem membris, erexerant. Sole autem exorto, accedentes ad murum cives, ut quid extra molirentur nostri conspicerent, partem castrorum et omnem apparatum bellicum, qui heri et nudius [p. 0421B] tertius ibi visus fuerat, abesse cum stupore admirati sunt, et circumspicientes cum diligentia adjacentem regionem, et muri ambitum perlustrantes, cognoverunt castra ducis translata esse; et erectas in parte, qua praediximus, machinas speculati sunt. Eadem quoque nocte, et circa alias urbis partes, prout in diversis, ut praediximus, locis castra posuerant, vigilias et laborem continuantes, machinas suas erexerant; nam pene eodem momento, et comes Tolosanus castellum, quod cum multo studio fabricaverat, inter praedictam ecclesiam montis Sion et urbem, muro applicaverat: et reliqui principes, qui secus turrim angularem, quae hodie Tancredi dicitur, eadem diligentia et pari laboris pondere, [p. 0421C] ejusdem pene altitudinis et soliditatis ligneam turrim juxta murum locaverant. Erat autem par praedictarum machinarum effectus, et non dissimile artificium; cum enim quadrilatera essent aedificia, latus quod urbi erat oppositum, duplici erat textura munitum, et exterior arte quadam deponi poterat, ita ut muro superpositum, vicem pontis introire volentibus posset exhibere. Nec tamen ex ea parte immunita erat machina; sed quod suberat, anteriore deposito, castellum non minus quam latera reliqua communiebat.

CAPUT XIII. Oppugnatur civitas et vehementissimus hinc inde fit conflictus; sed nox interposita litem dirimit.

[p. 0421D] Adolescente igitur die, juxta condictum ad urbem impugnandam adfuit nostrorum universa armis accincta multitudo, omnes unum et idem habentes propositum, aut animas pro Christo deponere, aut urbem Christianae restituere libertati. Non erat in tanto populo senex aut valetudinarius aut aetate minor, quem non moveret zelus, et devotionis fervor non accenderet ad pugnam; sed et mulieres, oblitae sexus, et inolitae fragilitatis immemores, tractantes virilia, supra vires, armorum usum apprehendere praesumebant. Accedentes igitur ad pugnam unanimes, praeparatas machinas muro nitebantur propius adjungere, ut facilius eos qui a turribus et muro resistebant, animosius possent impugnare. At vero cives propositum habentes adversantibus omnino [p. 0422A] resistere, telorum ictu, sagittarum immissione innumerabilium, contorsione lapidum, tam de manibus emissarum quam qui ex machinis jaculatoriis cum horrendo impetu torquebantur, nostros ab accessu muri propellere satagebant. Nostri vero nihilo segnius protecti clypeis, et objectis cratibus, tam arcubus quam balistis tela immittentes frequentia et pugillaria contorquentes saxa, ad murum accedere nitebantur imperterriti, his qui in turribus erant requiem denegantes et resistendi audaciam. Alii vero, infra machinas constituti, aut castellum contis promovere nitebantur, aut jaculatoriis molares maximos ad moenia dirigentes, ipsa, collisione frequenti et ictibus continuis, debilitare et ad casum impellere nitebantur. Alii vero minoribus [p. 0422B] tormentis, quae mangana vocantur, minores immittendo lapides, eos qui erant in propugnaculis a nostrorum infestatione compescere satagebant. Verum neque hi qui ad promovendum castrum dabant operam, juxta votum satis poterant proficere, cum vallum ingens et profundum quod antemurali erat suppositum, accessum machinae plurimum impediret; nec qui tormentis moenia perforare nitebantur, satis eorum labor proderat; nam cives a propugnaculis, stramine plenos et palea saccos suspenderant, restes quoque et tapetia, trabes ingentis magnitudinis, et culcitras refertas bombice, a turribus et muro aliquantulum dimiserant, ut per eorum mollitiem et mobilitatem, contortorum molarium ictus eluderent, et laborantium evacuarent conatum. [p. 0422C] Praeterea et ipsi interius machinas erexerant nostris multo plures, quibus sagittando et immittendo lapides, nostros ab opere deterrebant incepto. Instantibus igitur tota animositate hinc inde partibus et omni decertantibus conatu, horrendus et supra hominum opinionem, protervus a mane usque ad vesperam se continuavit conflictus, et congressio pertinax, ita ut instar grandinis super utrumque populum telorum et sagittarum descenderet multitudo, et emissi cautes in ipso aere mutuo se colliderent, et causas mortis varias et multiplices irrogarent pugnantibus. Porro par labor et idem periculum erat, tam iis qui sub duce quam qui sub Tolosano et sub aliis etiam militabant principibus. Nam in [p. 0422D] locis tribus, ut praemissum est, pari studio et fervore non dissimili civitas impugnabatur. Nostris vero ut vallum jactu ruderum, lapidum quoque et terrae implere possent; et iter dirigere, ut procedere possent machinae, cura erat propensior. Civibus e converso, ut eorum impedirent propositum, labor erat praecipuus et magis urgens sollicitudo. Unde et his qui ad praedictum opus accingebantur, quanta poterant resistebant instantia; et in ipsas machinas, torres incensos, tela ignita sulphure, pice, pasta et oleo, et iis quae incendio solent fomitem ministrare, ut eas exurerent, certatim jaculabantur. Praeterea et ingentium quae intus paraverant tormentorum ictus in castella nostra tanta dirigebant arte, ut machinarum pene crura confringerent, perforarent [p. 0423A] latera, et eos qui in coenaculis, ut inde urbem impugnarent, ascenderant, pene ad terram dejicerent attonitos. Nostri vero, injectis ignibus occurrentes, aquas desuper fundebant copiosius, ut incendiorum comprimerent importunitatem.

CAPUT XIV. Nocte illa, in multa anxietate tam obsidentes quam obsessi permanent.

Hunc igitur tam periculosum procacemque nimis, et adhuc ancipitem utriusque partis conflictum, nox diremit interveniens. Et licet corpora qualemqualem per noctis intempestum viderentur habere requiem, animi tamen cura immoderata pervigiles nihilo remissius laborabant. Fatigabantur interius mordaci mentes sollicitudine, et propositi memores [p. 0423B] aestuabant, lucem exspectantes avidissime, ut iterum redirent ad certamen, et praeliorum experirentur fortunam; spem habentes in Domino, quod palmam et meliorem essent reportaturi calculum. Angebantur tamen plurimum, timentes ne clam in eorum machinas hostes quocunque pacto procurarent incendia: unde continuas exegerunt vigilias, noctem illam penitus trahentes insomnem. Cives autem nihilominus curis torquebantur edacibus, formidantes plurimum, ne quos pridie tanta viderant protervitate instantes, sumpta occasione ex noctis intempestae silentio, effracto muro, vel scalis adhibitis, clam urbem ingrederentur. Unde sollicitudine non pigri, sed diligenti vigilantia, tanquam [p. 0423C] quibus res erat pro capite, ferventes, tota nocte muri circumibant peribolon, praefectis vigilum in singulis turribus constitutis. Praeterea et qui majores erant natu, et quibus reipublicae erat cura propensior, plateas civitatis circuibant, alios admonentes, pro uxoribus et liberis, pro rebus domesticis, et statu publico se exhiberent pervigiles; portas et vicos perlustrarent, ne qua hostium via pateret in insidiis. His igitur curis pars angebatur utraque, nec quietis locum sollicitudo pervigil patiebatur adesse. Deterius erat partibus, cessante conflictu, animis aestuantibus, nec habentibus requiem, quam pridie fuerat, dum in praelio desudaretur.

CAPUT XV. Sequenti die redeunt in idipsum, et solito vehementius impugnatur civitas. Pereunt veneficae, quae nostram machinam fascinatum venerant.

[p. 0423D] Nocte igitur circa diem procliviore, cum jam aspirantis diei aurora nuntiaret exortum, excitus est cum omni aviditate populus iterum ad certamen. Revertebatur porro quisque ad officium, cui hesterna die fuerat deputatus. Quidam enim infra machinas positi jaculatorias, ingentis molares magnitudinis et soliditatis exquisitae in moenia contorquebant; alii in castello inferius positi, ad ipsum promovendum tam arte quam viribus operam dabant omnimodam; alii in supremo constituti coenaculo, arcubus et balistis, et quolibet missilium genere eos qui erant in turribus lacessentes, quanto poterant studio et indefessa instantia, ut nec manum [p. 0424A] auderent exerere, infra propugnacula coercebant; alii vero, ut vallo complanata, et effracto antemurali, castellum moenibus propius posset applicari, omnem habebant sollicitudinem. Alii porro, quorum erat turba plurima, sagittis et jactu lapidum cives arcebant a propugnaculis, ne per eos his qui in producenda machina desudabant, ministraretur impedimentum. Cives autem, quo majorem nostrorum videbant instantiam, eo diligentius in contraria se attollebant argumenta, ut et vim viribus, et artem simili repellerent artificio. Nam et impugnantibus aequipollenter tela remittebant et lapides; et his qui castellum promovere satagebant, admirabili strenuitate praestabant impedimentum. Et, ut semel omnium nostrorum eluderent molimina, [p. 0424B] ignem incessanter in ollis fragilibus, et quibuscunque modis poterant, cum sulphure et pice, arvina et adipe, stupa,, cera, lignis aridis et stipula, et quaecunque solent incendium irritare, et ignibus ministrare fomitem, jaculabantur. Fiebat igitur in utroque populo strages maxima, et de utraque classe, variis casibus et eventibus inopinatis plurimi sternebantur. Alii enim machinarum jactu in frusta conterebantur munitissima; alii trans loricas et clypeos, sagittis et telorum multiplicitate confossi, subito deficiebant corruentes; alii pugillaribus, manu missis vel funda, cautibus elisi, aut moriebantur protinus, aut attritis membris, per multos dies, aut in perpetuum reddebantur inutiles. Nec tamen his omnibus periculis ab opere deterrebantur [p. 0424C] incepto, nec congrediendi fervor his omnibus in eis poterat mitigari: nec erat facile discernere uter cum majore studio decertaret populus Sed nec silentio praetereundum credimus, quod eadem die relatione dignum dicitur accidisse. Erat sane nostris exterius una inter caeteras machina, quae saxa miri ponderis in urbem multa violentia et impetu immittebat horribili, quae stragem in populo civium operabatur multiplicem: contra quam cum nulla arte possent proficere, duas adduxerunt maleficas, ut eam fascinarent et magicis carminibus redderent impotentem; quae dum suis praestigiis instarent super murum, et incantationibus, repente ex eadem machina molaris immissus [p. 0424D] utramque illarum cum tribus puellis, quae illarum gressum fuerant comitatae, obtrivit, et excussis animabus, de muro inferius dejecit exanimes: unde in castris factus est plausus et ingens exsultatio; civibus autem ingens ex adverso accrevit moestitia.