Gugl. Tir. Hist. 8.10:
[p. 0419B] Sed in parte australi domini comitis Tolosani exercitus, et cuncta familia, indefesso studio, et cum omni diligentia circa idem sollicitabatur negotium: eoque ferventius, quo et ditior erat, et majores ei de novo tam hominum quam rerum necessariarum accesserant copiae: quotquot enim de navibus advenerant, eius se adiunxerant castris, et supellectilem intulerant ad opus aedificiorum valde necessariam. Funes [p. 0419C] enim et malleos et alia instrumenta ferrea secum habentes; sed et optimos artifices qui in construendis erigendisque machinis, ut praediximus, multam habebant experientiam, ad consummationem operis plurima praestiterunt compendia. Praeerat autem Januensibus, qui advenerant, quidam nobilis Willelmus nomine, cognomento Ebriacus, cujus in operis artificio multa pollebat industria.