Gugl. Tir. Hist. 9.10:
[p. 0442A] Erat autem hic idem Emireus Armenius * nomine, a Christianis originem habens parentibus; sed divitiarum immensitate suffocatus, apostataverat a Creatore suo, fide neglecta, ex qua justus vivit. Hic idem, etiam eodem anno, quo a fideli populo est obsessa et fidei restituta Christianae, eamdem a Domino protectam civitatem, a Turcorum potestate domino suo vindicaverat; vixque [p. 0442B] eam mensibus undecim obtinuerat quietam, cum Christianus exercitus eam, propitio Domino, ab indebitae jugo servitutis eripuit. Indignatus ergo, quod tam reciso tempore sua potitus erat victoria; et quod momentanea videbatur, et erat per eum domino suo acquisita possessio, laborem sibi gratanter assumit injunctum, sperans de his qui fatum ejus denigraverant, posse facilius triumphare. Assumpto igitur sibi universo exercitu, et universis Aegypti viribus, quales Aegyptiaca dioecesis in optimo statu constituta tunc poterat ministrare, ascendit in Syriam, in spiritu vehementi et intolerabili fastu, propositum habens populum nostrum delere, ne etiam ejus exstaret memoria.