Cic. Somn. Scip. 6.21:
Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris; qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.