Gugl. Tir. Hist. 8.7

CAPUT VII. Siti populus fatigatur; dumque aquas quaerunt longe positas, et reliqua vitae necessaria, ab hostibus perimuntur frequenter.

[p. 0415A] Augebat denique sitis importunitatem et angoris geminabat molestiam, aestatis inclementia et ardens Junius: labor quoque et excitatus pulvis, oris et pectoris ariditatem provocabat. Dispersi ergo et seorsim egredientes, aquas diligenti perscrutabantur indagine; [p. 0415B] et, dum cum paucis se arbitrarentur quaesitos invenisse latices, subito ingens occurrebat turba, idem habens propositum, ita ut inventis fontibus inter eos nonnunquam oriretur seditio; et dum mutuo se praepedirent, plerumque ad pugnam veniretur. Qui tamen pedites erant, hi sibi quocunque modo aquis inventis parce utentes, poterant procurare remedium; verum hi quibus equorum ingens erat numerus, cum difficultate maxima, sitibundos equos per tria vel quatuor milliaria educentes, adaquare poterant. Neglecta porro animalia, et quibus domini sui providere non poterant per campos lento gradu et deficientibus viribus vagantia, equi videlicet, muli, asini, sed et greges et armenta, siti et [p. 0415C] ariditate consumpta, in se ipsis deficiebant, tabescentia; et liquefacta interius moriebantur; unde in castris fetor erat maximus, et pestilens, et periculosa nimis aeris corruptela.