Verg. Aen. 11.540-584:
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, [540]
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
solorum nemorum: tela undique saeva premebant [545]
et circumfuso volitabant milite Volsci.
Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
tardatur caroque oneri timet. Omnia secum [550]
versanti subito vix haec sententia sedit:
telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et silvestri subere clausam
implicat atque habilem mediae circumligat hastae; [555]
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris." [560]
Dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
At Metabus magna propius iam urgente caterva
dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor [565]
gramineo, donum Triviae, de caespite vellit.
Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
accepere neque ipse manus feritate dedisset,
pastorum et solis exegit montibus aevum.
Hic natam in dumis interque horrentia lustra [570]
armentalis equae mammis et lacte ferino
nutribat teneris immulgens ubera labris.
Utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto
spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. [575]
Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
Tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. [580]
Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optavere nurum; sola contenta Diana
aeternum telorum et virginitatis amorem
intemerata colit. [...]