Verg. Aen. 9.247-254:
'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat 250
amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat.
'Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri: