Verg. Aen. 9.176-261:
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
venatrix iaculo celerem levibusque sagittis,
et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, [180]
ora puer prima signans intonsa iuventa.
His amor unus erat pariterque in bella ruebant;
tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? [185]
Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
Cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum:
lumina rara micant, somno vinoque soluti
procubuere, silent late loca. Percipe porro [190]
quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean acciri omnes, populusque patresque,
exposcunt, mittique viros qui certa reportent.
Si tibi quae posco promittunt, nam mihi facti
fama sat est, tumulo videor reperire sub illo [195]
posse viam ad muros et moenia Pallantea.' Spondaico
obstipuit magno laudum percussus amore
Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum:
'mene igitur socium summis adiungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? [200]
Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
sublatum erudiit, nec tecum talia gessi
magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
est hic, est animus lucis contemptor et istum [205]
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.'
Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale verebar,
nec fas, non; ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
Sed si quis (quae multa vides discrimine tali) [210]
si quis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim, tua vita dignior aetas.
Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo, solita aut si qua id Fortuna vetabit,
absenti ferat inferias decoretque sepulcro. [215]
Neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur, magni nec moenia curat Acestae.'
Ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis
nec mea iam mutata loco sententia cedit. [220]
Acceleremus' ait, vigiles simul excitat. Illi
succedunt servantque vices; statione relicta
ipse comes Niso graditur regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
laxabant curas et corda oblita laborum: [225]
ductores Teucrum primi, delecta iuventus,
consilium summis regni de rebus habebant,
quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
Stant longis adnixi hastis et scuta tenentes
castrorum et campi medio. Tum Nisus et una [230]
Euryalus confestim alacres admittier orant:
rem magnam pretiumque morae fore. Primus Iulus
accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
Tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis
Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis [235]
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere. Locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae quae proxima ponto.
Interrupti ignes aterque ad sidera fumus
erigitur. Si fortuna permittitis uti [240]
quaesitum Aenean et moenia Pallantea, spondaico
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' [245]
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.' sic memorans umeros dextrasque tenebat [250]
amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat.
'Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri: tum cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi [255]
Ascanius meriti tanti non immemor umquam.'
'Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,'
excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est, [260]
in vestris pono gremiis.