Verg. Aen. 9.503-600:

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro onomat
increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.
Accelerant acta pariter testudine Volsci 505
et fossas implere parant ac vellere vallum;
quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. Telorum effundere contra
omne genus Teucri ac duris detrudere contis, 510
adsueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis
ferre iuvet subter densa testudine casus.
Nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, 515
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. Nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
missilibus certant. 9.520
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.
Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti 9.525
quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
ediderit, quem quisque virum demiserit Orco,
et mecum ingentis oras evolvite belli.
[et meministis enim, divae, et memorare potestis ]
Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, 530
opportuna loco, summis quam viribus omnes
expugnare Itali summaque evertere opum vi
certabant, Troes contra defendere saxis
perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem coniecit lampada Turnus 535
et flammam adfixit lateri, quae plurima vento
corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus frustraque malorum
velle fugam. Dum se glomerant retroque residunt
in partem quae peste caret, tum pondere turris 9.540
procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
Semineces ad terram immani mole secuta
confixique suis telis et pectora duro
transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor
et Lycus elapsi; quorum primaevus Helenor, 545
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis,
ense levis nudo parmaque inglorius alba.
Isque ubi se Turni media inter milia vidit,
hinc acies atque hinc acies astare Latinas, 550
ut fera, quae densa venantum saepta corona
contra tela furit seseque haud nescia morti
inicit et saltu supra venabula fertur;
haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis
inruit et qua tela videt densissima tendit. 555
At pedibus longe melior Lycus inter et hostis
inter et arma fuga muros tenet, altaque certat
prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
Quem Turnus pariter cursu teloque secutus
increpat his victor: 'nostrasne evadere, demens, 9.560
sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum
pendentem et magna muri cum parte revellit:
qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis,
quaesitum aut matri multis balatibus agnum 565
Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor
tollitur: invadunt et fossas aggere complent,
ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, 570
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,
Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus,
Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, 575
Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae
strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens
ad vulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta
et laevo infixa est alte lateri, abditaque intus
spiramenta animae letali vulnere rupit. 9.580
Stabat in egregiis Arcentis filius armis
pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
insignis facie, genitor quem miserat Arcens
eductum Martis luco Symaethia circum
flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: 585
stridentem fundam positis Mezentius hastis
ipse ter adducta circum caput egit habena
et media adversi liquefacto tempora plumbo
diffidit ac multa porrectum extendit harena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam 9.590
dicitur ante feras solitus terrere fugacis
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
germanam nuper thalamo sociatus habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu 595
vociferans tumidusque novo praecordia regno
ibat et ingentem sese clamore ferebat:
'non pudet obsidione iterum valloque teneri,
bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
en qui nostra sibi bello conubia poscunt. 9.600