Verg. Aen. Aen. 11.296-444:
Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
praefatus divos solio rex infit ab alto:
'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
bellum importunum, cives, cum gente deorum
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia nec victi possunt absistere ferro.
Spem si quam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite.
Spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis animos adhibete docebo.
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent collis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus:
considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro,
bis denas Italo texamus robore navis;
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies: ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.
Praeterea, qui dicta ferant et foedera firment
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'
Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat,)
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
Det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
castra fugae fidens et caelum territat armis.
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias, nec te ullius violentia vincat
quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
Quid miseros totiens in aperta pericula civis
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror,) en supplex venio. miserere tuorum,
pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animae viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
qui vocat.'Talibus exarsit dictis violentia Turni.
Dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. sed non replenda est curia verbis,
quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossae.
Proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis
insignis agros. Possit quid vivida virtus
experiare licet, nec longe scilicet hostes
quaerendi nobis; circumstant undique muros.
Imus in adversos? quid cessas? an tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit?
Pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere saeptus.
Nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
ne cessa turbare metu atque extollere viris
gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
Numquam animam talem dextra hac absiste moveri
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
Quamquam o, si solitae quicquam virtutis adesset.
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italae populique supersunt,
sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas) cur indecores in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies variique labor mutabilis aevi
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parva sequetur
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis aere catervas.
Quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto,
non adeo has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. Solum Aeneas vocat? Et vocet oro;
nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'