Vid. Christ. 1.130-192:

Demens, qui id propter tantum non viderat ipsum
demissum coelo iuvenem, quo sponte piaret
morte obita veterum culpam, et scelus omne parentum.
Protinus acciri diros ad regia fratres
limina, concilium horrendum, et genus omne suorum
imperat. Ecce igitur dedit ingens buccina signum:
quo subito intonuit caecis domus alta cavernis
undique opaca ingens. Antra intonuere profunda,
atque procul gravido tremefacta est corpore tellus.
Continuo ruit ad portas gens omnis: et adsunt
lucifugi coetus varia, atque bicorpora monstra;
pube tenus hominum facies, verum hispida in anguem
desinit ingenti sinuata volumine cauda.
Gorgonas hi, Sphingasque obscoeno corpore reddunt,
Centaurosque, Hidrasque illi, ignivomasque Chimaeras,
centum alii Scillas, ac foedificas Harpias,
et quae multa homines simulacra horrentia fingunt.
At centumgeminus flammanti vertice supra est
arbiter ipse Erebi, centenaque brachia iactat
centimanus, totidemque eructat faucibus aestus.
Omnes luctificum fumumque, atrosque procaci
ore, oculisque ignes, et vastis naribus efflant.
Omnibus intorti pendent pro crinibus angues
nexantes nodis sese, ac per colla plicantes.
In manibus rutilaeque faces, uncique tridentes,
quis sontes animas subigunt, atque igniubus urgent.
Nec minus illi etiam diversis partibus orbis
conveniunt properi, qui terris omnibus errant
hortantes scelera, ac variis mortalia ludunt
pectora imaginibus, rectique oblivia suadent.
Necnon ventorum, tempestatumque potentes,
nubivagum genus, haud ceta regione locati,
nimborum in media consueti nocte vagari.
Ergo animis prompti, atque opibus coiere parati
una omnes. Fremitu vario sonat intus opaca
regia, rex donec nigram igne tricuspide dextram
armatus coetu in medio sic farier orsus.
Tartarei proceres, coelo gens orta sereno,
quos olim huc superi, mecum inclementia regis
aethere deiectos flagranti fulmine adegit,
dum regno cavet, ac sceptris multa invidus ille
permetuit, refulgitque parem; quae praelia toto
egerimus coelo, quibus olim denique utrinque
sit certatum odiis, notum, et meminisse necesse est.
Ille astris potitur, parte et plus occupat aequa
Aetheris, ac poenas inimica a gente recepit
Crudeles.Pro sideribus, pro luce serena
nobis senta situ loca, sole carentia tecta
reddidit, ac tenebris iussit torquere sub imis
immites, animas hominum, illa et abile regnum.
Haud superae aspirare poli datur amplius aulae:
Ingens ingenti claudit nos obiice tellus;
in partemque homini nostri data regia coeli est.
Nec satis; arma iterum molitur, et altera nobis
bella ciet, regnisque etiam nos pellit ab imis.
Id propter iuvenem aetherea demisit ab arce
seu natum, sive alitibus de fratribus unum.
Iamque aderit, fretusque armis caelestibus ille
sedibus exitium vehet his, et regna recludet
infera, concessasque animas nostro eximet orbe.
Fors quoque nos, nisi non segnes occurrimus, ipsos
arcta in vincla dabit, vinctosque inducet Olympo,
Victor, ovans. Superi illudent toto aethere captis.