Gugl. Tir. Hist. 8.5:
CAPUT V. Quo tempore noster exercitus ante urbem advenerit; et quis fuerit nostrorum, hostiumve numerus; et quo ordine castra sunt locata.
[p. 0412B] Postquam ad urbem accesserunt, habito diligenti tractatu, unde facilius et commodius urbem possent impugnare, cum his [p. 0412C] qui locorum habebant peritiam, videntes quod neque ab oriente, neque ab austro propter vallium praedictarum profunditatem possent proficere, a septentrione eam obsidere decreverunt. Ab ea igitur porta, quae hodie dicitur Sancti Stephani, quae ad aquilonem respicit, usque ad eam quae turri David subjecta est et ab eodem rege cognominabatur, sicuti et turris quae in parte ejusdem civitatis sita est occidentali, nostri principes castramentati sunt.