Gugl. Tir. Hist. 8.4:
CAPUT IV Quod in loco arido et inaquoso sita sit civitas. De fonte Siloe. Et quomodo cives, audito nostrorum adventu, lacus dissipaverint, et obstruxerint fontes.
[p. 0411D] Qui autem intus erant, praeter aquarum pluvialium, quam habebant, ubertatem maximam, fontes etiam a partibus deductos exterioribus et aquaeductis invectos, in piscinas duas maximae quantitatis, quae circa templi ambitum, exterius tamen, sed infra urbem continentur [continenter?] recipiebant